

Epistola ad Colossenses*
Caput 2: Versus 9
Corporaliter.Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est praefigurantibus signis.Corporaliter,quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici:Verbum caro factum est[Joan. 1.], nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.